BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 117

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


sensu amaro torquebit'. Sic itaque a Virgilio relictum et Hi-
ginium asseverare scribit Gellius, et ipsa Lucretii auctoritate
confirmat, cuius auctoritatem non sit Virgilius aspernatus. Lu-
cretii versus hii sunt in 4°:
dilutaque contra
cum nitimur miscere absynthia, tangit amaror.

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque
plurimos Lucretii sectatum esse Virgilium videmus.
Lucretius in II:
foedo pertorquent ora sapore.
<250> Picis. Columella libro 2°: «Itaque
considerandum est, ut solum quod excolere destinamus, pin-
gue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod
utrumque satis expedita ratione nobis contigit discere. Nam
per exigua conspargitur aqua gleba manuque subigitur, ac si
glutinosa est, quamvis lenissimo tactu pressa inhaerescit: et
picis in morem ad digitos lentescit habendo
ut ait Virgilius, eademque illisa humo non dissipatur, quae res
admonet non inesse tali materiae naturalem succum et pingue-
dinem
».
<251> Humida maiores herbas alit ipsaque iusto.
A. Gellius: Cato in oratione De aedilibus vitio
creatis
: «Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta
esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os et
offam multa intervenire posse; verum enim vero inter offam
atque herbam ibi longum intervallum est
»
.
<256> Et quisquis color at sceleratum exquirere fri-
gus
. Sententia in re rustica est, ut tradit Palla-
dius libro primo: «  Color terrae non magnopere desideretur,
quia bonitatis incertus est auctor
».


pagina successiva »
 
p. 117