BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 118

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<258> Interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.
Varro De re rustica: «An non Diophanes
Bythinius scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascun-
tur ex eis?
».
<260> Excoquere et magnos scrobibus concedere montis.
Columella in 3: «Scrobes ternarios, id est
quoque versus operum trium una opera facit
».
<266> Ante locum similem exquirunt ubi prima paretur.
«  Genera omnium surculorum praeclara, sed
terris tuis experta committe
». Palladius libro primo.
<267> Arboribus seges. Est arbustum.
Ferantur. Quod transferre dicunt.
<269> Quin etiam caeli regionem in cortice signant.
Columella libro 3: «Omnis arbusculas
prius quam transferantur rubrica notare convenit, ut quom
serentur, easdem caeli partis aspiciant, quas etiam in seminario
conspexerant: alioquin frigore vel calore laborabunt ab iis
partibus, quas contra consuetudinem sub alio appositas ha-
buerint
».
<272> Multum. Quintilianus libro primo:
«Protinus ergo, ne quid cuspide, ne quid improbe, ne quid
impotenter faciat, monendus est puer, habendumque in ani-
mo semper illud vergilianum
adeo in teneris assuescere multum est
».
<273> Collibus an plano melius sit ponere vites.
Varro De re rustica: «Segetes meliores existimantur
esse campestres, vineae collinae, sylvae montanae
».
<274> Si pinguis agros metabere campi.
Idem: «De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venu-
stiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent ar-
busta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque inter-
valla modica. Itaque maiores nostri ex arvo aeque magno male


pagina successiva »
 
p. 118