BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 119

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

consito et minus multum et minus bonum faciebant vinum,
quod quaeque suo quoque loco sunt posita, ea minus loci
occupant, et minus officit aliud alii a sole ac luna et vento.
Hoc licet coniectura videre ex aliquot rebus, ut nuces inte-
gras quas uno modio comprehendere possis, quod putamina
suo quaeque habent loco natura composita, cum easdem, si
fregeris, vix sexquimodio concipere possis. Praeterea quae
arbores in ordinem satae sunt, eas aequaliter ex omni parte
sol et luna coquunt. Quas res duas sequuntur altera illa duo,
ut plus reddant musti et olei et pretii pluris
».
<275> Denso. Columella libro 4 de vite
sic ait: «tamque felix campis quam collibus provenit, et in
densa non minus quam resoluta, saepe etiam gracili ac pingui
materia siccaque et uliginosa
etc.».
<284> Omnia sint paribus numeris dimensa viarum.
Varro De re rustica: «Hinc profecti agricolae ad duas
metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas
quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partis agit
quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea quae faciunt
cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem
eundem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque
oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiiciunt ad fundi pre-
tium
».
<288> Fastigia. Caesar Comment. 7°:
«Scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim an-
gustiore ad infimum fastigio
».
Cato de olea: «Ordine serito. In sexqui-
pedem quoquo versu taleam demittito opprimitoque pede et
si parum deprimere poteris maleo aut mateola adigito
». Deinde
eodem modo facere vitiarium praecipit.
Palladius libro 2°. de pastino: «Ultra
vero tres pedes altius fodiendae scrobes non sunt, ne laborent
frigore sarmenta quae pangimus
».


pagina successiva »
 
p. 119