BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 120

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<289> Sulco. Columella libro 3: «Vinea
optime repastinato agro reponitur, nonnumquam tamen vel
melius quibusdam locis sulcis committitur
».
<292> Plinius libro 15, cap. 48.
<298> Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.
Cato: «Qui vino locus optimus dicetur esse
et ostentus soli, ubi amineum minusculum et geminum, euge-
neum et helueolum minusculum erit conserito
».
Vineta. Columella libro 4: «Quae cuncta,
sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status
caeli: cuius regionem quam spectare debent unice, vetus est
dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde
meridiem, tum occasum, Tremellio Scrofa praecipuam positio-
nem meridianam censente, Virgilio de industria occasum sic
repudiante:
Neve ti<bi> ad s<olem> v<ergant> v<ineta> c<adentem>,
Democrito et Magone laudantibus coeli plagam septentrio-
nalem, quia existiment ei subiectas feracissimas vineas, quae
tamen bonitate vini superentur. Nobis in universum praeci-
pere optimum visum est, ut in locis frigidis meridiano vineta
subiiciantur, tepidis orienti vertantur; si tamen non infesta-
buntur Austris Eurisque, velut orae maritimae in Baetica. Sin
autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aqui-
loni vel Favonio committentur; nam ferventibus regionibus,
ut Aegypto et Numidiae, uni septentrioni rectius opponetur
».
Plinius libro 17, cap. 2°. Quintilianus
libro 9, 144.
<299> Corylum. Macrobius: «Nux haec
Avellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae


pagina successiva »
 
p. 120