BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 121

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

corylus dicitur, de qua Virgilius dixit:
corylum sere.
Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum, qui Car-
sitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων; cuius rei meminit Varro
in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna. Inde scilicet
Praenestinae nuces. Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:
quis heri
apud te? Praenestini et Lanuvini hospites.
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
alteris inanem bulbam madidam dari,
alteris nuces in proclivi profundier.

Hanc autem nucem Graeci Ponticam vocant, dum una quaeque
natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior
».
Flagella. Varro: «Emucidum enim sar-
mentum propter infirmitatem sterile neque ex se potest eicere
vitem, quam vocant minorem flagellum, maiorem etiam unde
uvae nascuntur palmam. Priore littera mutata in 'd' dalma a
venti flatu dicta, similiter flabellum prior flagellum posterior.
Et vitis eo quod invitetur ad uvas pariundas, dicta primo vi-
detur, et a pariendo parilema dici: exin mutatis litteris, ut in
multis, dici coepta palma. Ex altera parte caprea dicta, quod
parit capreolum. Is est coliculus viteus intortus, ut cincinnus.
Is enim vites quibus teneat et quas eripiat et ad locum capiun-
dum se erigit, ex quo a capiendo, capreolus dictus
».
<301> Laede. Palladii sententia libro primo:
«  In omni opere inserendi, putandi ac recidendi duris et acutis
utere ferramentis
».
<315> Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auc-
tor
. Cato «Caveto autem ne cum ventus siet
aut imber, effodias aut seras: nam id maxime cavendum est
».
<323> sqq. Ver adeo frondi nemorum ver utile silvis.


pagina successiva »
 
p. 121