BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 123

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<324> Poscunt. Columella:
Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus,
deposito squalore nitens sua semina poscet
.
<327> Magnus alit magno commixtus corpore foetus.
Sic in VI°:
et magno se corpore miscet.
Nam et hic intelligit quod graece dicitur ἓν πᾶν.
<330> Parturit. Livius libro XXI°: «Et
quod diu parturit animus vester, aliquando pariat
».
<331> Arva. Columella:
Alma sinum tellus iam pandet, adultaque poscens
semina depositis cupiet se nubere plantis
.
<348> Aut lapidem bibulum aut squalentes infode con-
chas
. «Satoris autem officium est, primum quam
recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere
velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam
et integram; deinde eam velut veteraneam vitem totam expu-
tare et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque
et cicatrices allevare; si quae etiam radices, quod maxime ca-
vendum est ne fiat in eximendo, levaverint, eas amputare; sic
deinde curvatam deponere, ne duarum vitium radices impli-
centur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa
latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non
excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit,
et aquas hyemis et vapores aestatis propulsare radicibus: quem
secutus Virgilius tutari semina et munire sic praecipit:
aut lapidem b<ibulum> a<ut> s<qualentes> i<nfode> c<onchas>.


pagina successiva »
 
p. 123