BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 17

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

proscindendum putat, quod humorem celestem hibernumque
excipiendo esse fecundior possit. Itaque:
illic, officiant laetis ne frugibus h<erbae>,
hic, sterilem e<xiguus> n<e> d<eserat> h<umor> h<arenam>
».
<48> Agricolae. Plinius libro 18 cap. 39.
Bis quae solem bis frigora ensit. Plinius
libro 18, cap. 33.
Plinius libro 18: «Quarto seri sulco Vir-
gilius existimatur voluisse cum dixit optimam esse segetem,
quae bis solem bis frigora sensisset
».
<50> Scindimus. Varro: «Rursus terram
cum primum arant, proscindere appellant
».
<51> Ventos. Pli<nius> libro 18 cap. 37.
Ventos et varium caeli praediscere morem.
Columella in primo: «Qua propter cum sit sapientis non
ubique emere nec aut ubertatis illecebris aut deliciarum concin-
nitate decipi, sic industrii patris familiae est, quicquid emerit
aut acceperit, facere fructuosum aut utile, quoniam et gravioris
caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pe-
stifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia
maciem solem vincere potest. Haec autem consequemur, si
verissimo vati velut oraculo dicendi:
ventos et v<arium> c<aeli> p<raediscere> m<orem>
c<ura> s<it> ac p<atrios> c<ultus> h<abitusque> l<ocorum>
et q<uid> q<uaeque> f<erat> r<egio> et q<uid> q<uaeque>
r<ecuset>
».
<53> Et quid. Varro De re rustica: «Non
eadem omnia in eodem agro recte possunt. Nam ut alius est
ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de caeteris alius
ad aliam rem. Itaque Cretae et cet.
».


pagina successiva »
 
p. 17