BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 126

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hastilia. Angelus: huiuscemodi peda-
menta tum 'adminicula', tum 'statumina' a veteribus agricul-
turae scriptoribus vocantur.
<359> Fraxineasque. Hoc rustici 'pedare'
aut etiam 'iugare vitem' dicunt, ut est apud Columellam.
Aptare. Id etiam 'palare vineas' dicitur, ut
est apud Columellam. Et 'palmare' ut idem.
<361> Tabulata. Columella idem libro 6.
cum de ulmis loquitur ita scribit: «Cum deinde adolescet,
falce reformanda et tabulata instituenda sunt. Hoc enim no-
mine usurpant agricolae ramos truncosque promittentis, eosque
vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut la-
tius vites diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in
gracili. Tabulata inter se minus ternis pedibus absint, atque ita
formentur ut superior ramus in eadem linea sit, qua inferior
».
Idem: «Cum primum tabulatum apprehenderint, proxima pu-
tatione disponentur, omnibus annis alioquin in superius tabu-
latum excitabitur
».
Valerius Probus: «Rami sunt, qui vites
sunt per translationem, quia rusticum putant supra eos ramos
stare, hoc est tabulas
».
Columella libro 3: «Per omnia arboris
tabulata disponito materiae
».
<363> Parcendum teneris. Cato: «Vitem
novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit
».
<366> Carpendae manibus frondes interque legendae.
Cato: «Ubi vinea frondere coeperit, pampi-
nato
». Varro: «Vites pampinari, sed a sciente, nam id quam
putare maius, neque in arbusto, sed in vinea fieri. Pampinare
est sarmento coles qui nati sunt, de iis qui plurimum valent,
ad secundum nonnumquam etiam tertium, relinquere, reliquos


pagina successiva »
 
p. 126