BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 127

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

decerpere, ne relictis colibus sarmentum nequeat ministrare
fructum
». Et Columella de vitibus loquens libro 3°: cum
primum, inquit, bracchia summiserint
.
<367> Stirpibus. Quae duramina vocant. Angelus.
<368> Stringe. Varro: «Quae manu stricta
melior
».
Comas. Columella libro 3: «Cacumina
virgarum ne luxurientur demutilato
».
Id est cacumina.
Angelus: quas aut sagictas a similitudine vo-
cant, aut focaneum palmitem, ut qui inter duo brachia medius
nascitur; brachia autem vel palmam vel duramenta solent agri-
colae vocare.
<369> Ante. Columella libro quinto: «Nam
illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro fran-
gendos anniculos malleolos cum reformident. Quod frustra
Virgilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt: qui
non solum in eo errabant, quo primi anni capillamenta semi-
num intacta patiebantur, sed post biennium cum viviradix re-
cidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta
ipsum articulum, ut e duro pulularet. Nos autem magister ar-
tium docuit usus, primi anni maleolorum formare incrementa,
nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem sylvescere;
nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,
ut totam superficiem amputemus
».
<370> Exerce. Columella libro VII: «Sed
non eadem in tauros exercentur imperia
». Ex sententiis Pal-
ladii libro primo: «  Teneram et viridem vitem ferri acie ne
laedas
».
<371> Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum.
Varro De re rustica: «Quaedam enim pecu-
des culturae sunt inimicae ac veneno, ut istae, quas dixisti,
caprae. Hae enim omnia novella sata carpendo corrumpunt,
non minimum vites atque oleas. Itaque propterea institutum


pagina successiva »
 
p. 127