BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 128

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

diversa de causa, ut ex caprino genere ad alii dei aram hostia
adduceretur, ad alii non sacrificaretur, cum ab eodem odio
alter videre nollet, alter videre etiam pereuntem vellet. Sicque
factum ut Libero patri, repertori vitis, hirci immolarentur,
proinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae caprini
generis nihil immolarent propter oleam, quod eam quam lae-
serint fieri dicunt sterilem: eius enim salivam esse fructuis ve-
nenum. Vel hoc nomine etiam Athenis in arcem non inigi,
praeter quam semel ad necessarium sacrificium, ne arbor olea,
quae primum dicitur ibi nata, a capra tangi possit
».
<372> Frons. Servius ait legi 'fronds':
hodie vero 'frons' et pro fronde et pro fronte.
<374> Silvestres uri assidue. Macrobius:
«Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres, quorum
imitatione Vergilius peregrina verba non respuit ut in illo
silvestres uri assidue.
'Uri' enim Gallica vox est, qua feri boves significantur
».
<377> Aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas.
Leonidi tarentini:
Ἴξαλος εὐπώγων αἰγὸς πόσις ἔν ποθ' ἁλῳῇ
οἴνης τοὺς ἁπαλοὺς πάντας ἔδαψε κλάδους.
Τῷ δ' ἔπος ἐκ γαίης τόσον ἄπυε· κεῖρε, κάκιστε,
γναθμοῖς ἡμέτερον κλῆμα τὸ καρποφόρον·
ῥίζα γὰρ ἔμπεδος οὖσα πάλιν γλυκὺ νέκταρ ἀνήσει,
ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ.

In eandem sententiam Eueni:
Κἤν με φάγῃς ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρποφορήσω
ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ.

<380> Caper. Valerius Probus: «Postquam
vis esse coepit animalium carne vesci, quae frugibus nocerent


pagina successiva »
 
p. 128