BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 130

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tare coegisse. Alii dicunt Icarum, cum a Libero patre vinum
accepisset, statim utres plenos in plaustrum imposuisse. Hac
re etiam Booten appellatum est
».
<385> Nec non Ausonii. Valerius Probus:
«Hic quoque ritus oscillorum iactationis frequens in Italia
ab Atticis est traditus: celebratur autem feriis sementinis, ex
hac causa ab Atheniensibus institutus. Icarus pastor Atticus
cum a Libero Patre accepisset vinum deportandum venale et
praeciperet ignorantibus adhuc usum huius, ut parce biberent,
illi sapore delectati contumaces fuerunt praecepto. Itaque cum
et corpus eorum solveretur ebrietate et somno, arbitrati se
venenum accepisse, interfecerunt Icarum. Canis autem eius,
sine domino reversus ad Erigonem filiam, dux fuit quaerenti
patrem. Illa autem cognita morte Icari suspendio se necavit,
canis autem recedens a corpore dominorum inedia consumptus
est. Cum autem subita pestilentia in Atticam incidisset et novi
generis virgines alienatae mente suspendio se necabant in syl-
vis, consultum est oraculum Apollinis de fine tam luctuosi fu-
roris. Responsum est remedium futurum praesens supplicium
eorum, qui occiderant Icarum. Quibus conquisitis et interfectis
sacratoque inter sidera Icaro et filia et cane, plane numinibus
sacrificium institutum est, quo oscilla tentarentur suspendio
Atticarum virginum
».
<387> Oraque. Macrobius: «Saepe etiam
verba pro verbis pulchre ponit, ut
oraque corticibus etc.
'Ora' pro 'personis'
».
Figura sua.
<389> Oscilla. Columella libro 2°: «Qui
simul atque oscilla lupinorum ederunt, reliqua pars enasci non
potest
».
Idem paulo post: «Interim cum in finibus
Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mor-


pagina successiva »
 
p. 130