BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 132

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<397> Vitibus. Varro De re rustica: «Con-
tra vineam sunt qui propter sumptum putent fructum devo-
rare
».
<399> Terque quaterque. Angelus: est
enim pastinandum, fodiendum, ablaqueandum, quod 'exco-
dicare' dicitur, ut libro 2° Palladius ait, «id est circa vitis co-
dicem dolabra terram diligenter aperire et purgatis omnibus
velut lacus efficere, ut solis teporibus et imbribus provocentur
».
Columella: «Pastinum vocant agricolae ferramentum bifur-
cum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae
sunt veteres vineae quae refodiebantur, haec enim
propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis im-
prudens consuetudo quicquid emoti soli vinei praeparatur, re-
pastinatum vocat
». Hoc Columella. Sed ad propositum. Prae-
ter haec pulveranda est vinea, quod etiam 'occare' dicitur, pu-
tanda, iuganda, pampinanda. Quapropter iure inquit poeta:
Redit agricolis labor actus in orbem.
Nunc repastinandum, ablaqueandum, fodien-
dum.
Versis. Columella libro XII°: «Sed fri-
gidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam vocant
rustici occationem, quom omnis gleba in vineis refringitur et
resolvitur in pulverem et hoc eodem tempore prius quam vineae
pulverentur
».
<400> Aeternum. Columella libro 3°: «Bi-
dentibus terram vertere utilius est quam aratro. Bidens aequa-
liter totam vertit; aratrum, praeterquam quod scanna facit,
tum etiam boves qui arant aliquantum virgarum et interdum
totas vites frangunt. Finis autem fodiendi vineam nullus est.
Nam quanto saepius foderis, tanto uberiorem fructum repe-


pagina successiva »
 
p. 132