BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 133

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

ries». Idem in 4°: «Numerus autem vertendi soli bidentibus,
ut verum fateor, definiendus non est, cum quanto crebior sit,
plus prodesse fossionem conveniat
».
Frangenda. Idest fodienda, aut occanda.
<400 sq.> Omne levandum fronde nemus.
Pampinandum.
<406> Rusticus et curvo Saturni dente relictam.
Martialis:
Unctis falciferi senis diebus,
regnator quibus imperat fritillus
.
<407> Persequitur vitem attondens fingitque putando.
Cato: «Opera omnia mature conficias facito;
nam res rustica sic est: si unam rem sero feceris, omnia opera
sero facies
».
<408 sq.> Primus humum fodito primus devecta cremato
sarmenta
. Ex sententiis Palladii libro primo:
«  Fossorem si apertus vitis oculus viderit, caecabitur spes ma-
gna vindemiae. Ideo, dum est clausa, fodietur
».
<410> Metito. Palladius libro primo: «  Vi-
tem si maturius putes, plura sarmenta, si serius, fructus pluri-
mos consequeris
».
<412> Laudato ingentia rura. Palladii
sententia libro primo: «Fecundior est culta exiguitas, quam
magnitudo neglecta
».
Columella in primo: «Nos ad cetera praecepta
illud adiicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum
posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque
rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum para-
turis dictum intelligatur, ne maiorem, quam ratio calculorum
patitur, emere velit. Nam huc pertinet praeclara nostri poetae
sententia:
laudato ingentia rura
exiguum colito.


pagina successiva »
 
p. 133