BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 134

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus
praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poe-
nos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam dominum esse
debere, quoniam, cum sit colluctandum cum eo, si fundus
praevaleat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat
laxus ager non recte cultus quam angustus eximie. Ideoque
post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis
tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,
quam nunc nobis praebent amplissima veterata
». Idem in 4.°:
«Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique
generis et bono cultore numquam non cum magno faenore
gratiam reddidisse. Idque non solum ratione, sed exemplo no-
bis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,
cum refert ex patre suo saepe se audire solitum, Paridium quen-
dam Veterensem vicinum suum duas filias, et vineis consitum
habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae
dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex
duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum; minorem
deinde filiam nuptui collocasse in dimidia parte reliqui agri,
nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid coniicit? Me-
lius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi, quam ante
universa sunt
».
<413> Exiguum colito. Plinius libro 18,
cap. 6 et Commentarium Hesiodi in Suida nostro 62.
<416> Iunctae. Varro De re rustica: «Qui-
bus stat recta vinea dicuntur pedamenta, quae transversa iun-
guntur, iuga: ab eo quoque vineae iugatae
».
<417> Extremus. Videtur ad Varronis dictum
alludere dissimulanter: «Ibi dominus simul ac vidit occipi-
tium vindemiatoris
».
Iam canit effetos extremus vinitor antes.
Valerius Probus: «Ordines inter vites ad vindemiam fac-
tos dicit, et tum maxime subitos imbres periculosos esse
».


pagina successiva »
 
p. 134