BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 135

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Vinitor. Vinitor non qui vindemiam tan-
tum facit, sed qui quoquomodo vineam colit. Columella primo:
«In turba et sub monitore vinitor opus facere debet». Idem:
«Separandi sunt aratores a vinitoribus».
<418> Pulvisque. Columella libro XII:
«Sed frigidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam
vocant rustici occationem, cum omnis gleba in vineis refrin-
gitur et resolvitur in pulverem
».
Idest 'pulverandum', quod est 'occandum'.
Movendus. Palladius in mense Martio:
«Hoc mense novella vinea incipiat pulverari, quod nunc ac
deinceps per omnes Kl. usque ab Octob. faciendum est non
solum propter herbas, sed ne tenera adhuc semina solidata
terra constringat
».
<420> Contra non ulla est oleis cultura.
Columella libro sexto: «Omnis tamen arboris fructus sic
simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpi-
bus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium
arborum est. Nam quamvis non continuis annis, sed fere al-
tero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod
levi cultu substinetur, et cum se non induit, vix ullam impen-
sam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat:
neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso
tempore aliquid etiam interim patri familiae praestat, et cum
adhibita cultura est, uno anno emendatur
».
Valerius Probus: «'Eleam' graece dicunt
'olivam', ex qua premitur oleum quod 'eleon' vocatur.
'Eleos' dicitur misericordia quae quia contingit eis quibus
pax datur, olea pacis signum est
».
<425> Nutritor. Quintilianus libro primo:
«Quaedam verba appellationibus similia ut 'fraudator', 'nu-
tritor'
». Notat et Priscianus hoc in 8 sicut illud:
pictis bellantur Amazones armis.


pagina successiva »
 
p. 135