BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 136

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


'Nutrior' enim pro 'nutrio' et 'bello' pro 'bellor'.
<426> Poma quoque ut primum truncos sensere valen-
tes
. Varro: «Item pomis, quae insita erunt,
siccitatibus aquam addi. A quo, quod indigeni potu, poma dicta
esse possunt
».
<430> Sanguineis. Columella:
cumulataque moris
candida sanguineo manat fiscella cruore
.
<432> Ignes. «Minuta ligna et tenuia»,
ut Columella ait, «quibus ad fornacem utuntur 'cremia' ru-
stici vocant
».
<437> Cythorum. Catullus:
Amastri Pontica et Cytheri buxifer.
Item Ovidius de Salmace:
Saepe Cythoriaco deducens pectine crines.
Id est buxo.
Valerius Probus: «Cytheron oppidum
est Ponticum fertile buxo non solum sed praecipue
».
Strabo libro XII:
τὸ δὲ Κύτωρον ἐμπορεῖον ἦν ποτε Συνωπέων, ὠνόμασται δ' ἀπὸ Κυ-
τώρου τοῦ Φρίξου παιδός, ὡς Ἔφορός φησι. Πλείστη δὲ καὶ ἀρίστη
πύξος φύεται.

Hinc Catullus:
Amastri Pontica et Cithore buxifer.
Et Ovidius de Salmace:
saepe Cithoriaco deducens pectine crines.


pagina successiva »
 
p. 136