BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 138

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

taculo sunt multis, quam regiae polita aedificia aliorum,
cum huius spectatum veniant villas, non, ut apud Lucullum,
videant pinacothecas, sed oporothecas
».
Dona. Angelus: an propter Augustum, qui
ait provisum satis esse ab Agrippa ne populus Romanus si-
tiret deductis aquis?
<461> Si non ingentem foribus domus alta superbis.
Macrobius: «Accipe et alterum locum Maronis
illi unde traxerat comparandum, ut eundem colorem ac paene
similem sonum loci utriusque reperias. Lucretius in II:
si non aurea sunt iuvenum simulachra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulgens auroque renidens
nec citharam reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspargunt viridantes floribus herbas.
»
<462> Vomit. Macrobius: «Pulchre 'vo-
mit undam
' et antique; nam ait Ennius:
Et Tyberis flumen vomit in mare saxum;
unde et nunc 'vomitoria' in spectaculis dicimus, unde ho-
mines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt
».
<464> Ephyreiaque. Valerius Probus: «Co-
ryntia; Ephyre enim prius est quam Corinthus dicta
».
<467> At secura quies. Hesiodus:
εἰρήνη δ' ἀνὰ γῆν κουροτρόφος, οὐδέ ποτ' αὐτοῖς
ἀργαλέον πόλεμον τεκμαίρεται εὐρύοπαΖεύς
.


pagina successiva »
 
p. 138