BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 139

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Fallere. Cato De re rustica: «At ex agri-
colis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maxi-
meque pius quaestus stabilissimusque consequitur minime-
que invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo stu-
dio occupati sunt
».
<469> Tempe. Valerius Probus: «Loca ne-
morosa, frigida, fontana
».
<472> Et patiens operum parvoque assueta iuventus.
Hesiodus:
τοῖσι τέθηλε πόλις, λαοὶ δ' ἀνθεῦσιν ἐν αὐτῇ.
Assueta. Varro in 2° De re rustica: «Viri ma-
gni nostri maiores non sine causa praeponebant rusticos Ro-
manos urbanis. Ut ruri enim qui in villa vivunt ignaviores,
quam qui in agro versantur in aliquo opere faciendo, sic qui
in oppido sederent, quam qui rura colerent, desidiosiores pu-
tabant. Itaque annum ita diviserunt, ut nonis modo diebus
urbanas res usurparent, reliquis septem ut rura colerent. Quod
dum servaverunt institutum, utrumque consecuti sunt, ut et
cultura agros fecundissimos haberent et ipsi valetudine firmio-
res essent, ac ne Graecorum urbana desiderarent gymnasia
».
<474> Iusticia. Quod de Iustitia inquit ex
Arato tractum est, qui aureo saeculo exacto in montes aufu-
gisse Iustitiam his verbis indicat:
ἀργυρέῳ ὀλίγη τε καὶ οὐκέτι πάμπαν ὁμοίη
ὠμίλει ποθέουσα παλαιῶν ἤθεα λαῶν,
ἀλλ' ἔμπης ἔτι κεῖνο κατ' ἀργύρεον γένος ἦεν·
ἤρχετο δ' ἐξ ὀρέων ὑποδείελος ἠχηέντων
etc.
<478> Defectus. Macrobius in Somnio
Scipionis
: «Natura caelestium circulorum incorporalis est linea
quae ita mente concipitur ut sola longitudine censeatur, latum
habere non possit; sed in zodiaco latitudinem signorum capaci-


pagina successiva »
 
p. 139