BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 3

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium



Liber primus

Graecos quoque titulos usurpat librorum,
ut ait Macrobius, ut qui mirifice Graecis sit addictus.
Ἐκ τοῦ Σοῦδα: Virgilii Georgica Arrianus
poeta epicus in graecum vertit. Idem et Alexandriada scripsit
IIII et XX libris usque ad Attalum Pergamenum.
Clodius Albinus Georgica scripsit, ut in
ipsius vita scribit Iulius Capitolinus.
Et Democritus, ut libro XII ait Co-
lumella, librum scripsit quem Georgica appellavit.
<1> Quid. Probus: «Praedivisionem, quam
Graeci prodieresin vocant, quid quoque libro praecipiat, si-
gnificat. Hoc enim rationem arvorum cultibus agrestibus ne-
cessariam ex syderum observatione se promisit, secundo de-
monstraturum, quemadmodum vitibus ulmi maritentur et
quae cum his olearum cura agi debeat, tertio pecorum armen-
torumque rationem, quarto apium indicaturum
».
Agriculturae principia, ut Varro ait,
«sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra,
anima et sol
». Idem quattuor eius esse partes ait: «E quibus
una prima cognitio fundi, solum, partesque eius quales sint;
secunda, quae in eo fundo opus sunt ac debeant esse culturae
causa; tertia, quae in eo praedio colendi causa sint faciunda;
quarta, quid quoque tempore in eo praedio fieri conveniat
».
Segetes. Varro: «Seges dicitur quod ara-
tum satum est
».


pagina successiva »
 
p. 3