BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 140

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tas exigebat. Quantum igitur spatii lati dimensio porrectis
syderibus occupabat, duabus lineis limitatum est: et tertia ducta
per medium ecliptica vocatur, quia cum cursum suum in eadem
linea pariter sol et luna conficiunt, alterius eorum necesse est
evenire defectum: solis si ei tunc luna succedat: lunae si tunc
adversa sit soli. Ideo nec sol umquam deficit nisi cum XXX
lunae dies est et nisi XV cursus sui die nescit luna defectum.
Sic enim evenit ut aut lunae contra solem positae ad mutuan-
dum ab eo solitum lumen sub eadem inventus linea terrae
conus obsistat, aut soli ipsa succedens obiectu suo ab humano
aspectu lumen eius interpellat. In defectu ergo sol ipse nil pa-
titur sed noster fraudatur aspectus, luna vero circa proprium
defectum laborat non accipiendo solis lumen, cuius beneficio
noctem colorat. Quod sciens Vergilius disciplinarum omnium
peritissimus ait:
D<efectus> s<olis> v<arios> l<unaeque> l<abores>
».
Valerius Probus: «Deficit sol, cum eius
orbem subiens luna obstat radiis. Lunae autem defectio fit,
quia non suo lumine lucet, sed eo, quod a sole accepit, cum
in umbram terrae venit. Aestus autem maris ad lunae motum
et rationem fiunt. Sed lunae sunt quinque motus: diurnus,
menstruus, annuus, altitudinis, latitudinis. Hi extremi ad mare
pertinent. Terrae autem tremoris causae sunt tres. Nam aut
ventis inclusis exitum quaerentibus fundamenta quassantur et
his labefactis superiora continuantur, aut igni, quem inesse
Aetna terrae docet, exusta occidunt cumque eis onus ipsorum
subsidit, aut aquis id, quod substinent, delabi in liquorem pa-
tiuntur, sed consumptis terris lacus constituuntur
».
<480> Obicibus. «Equidem memini»,
inquit A. Gellius, «Sulpicium Apollinarem, virum praestanti
litterarum scientia, 'obiices' et 'obiicibus' 'o littera' correpta
dicere, in Virgilio quoque sic eum legere:
qua vi maria alta tumescant
obiicibus ruptis
;


pagina successiva »
 
p. 140