BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 141

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

sed ut ita diximus, 'i' litteram, quae in vocabulo quoque ge-
mina esse debet, paulo uberius largiusque pronunciabat
».
<481> Quid. Valerius Probus: «Brevem diem
facit cum octava parte maior est ea pars circuli, quae subiecta
terris est Brumalis et superior eadem minor circuitus
».
<484> Frigidus. Valerius Probus: «Significat
sanguinem circum praecordia ductum animum, Empedoclis sen-
tentia
».
<485> Rura. Columella libro primo: «Sola
res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consangui-
nea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris
».
<487> V. P<robus>: «Flumen Thessaliae».
Sperchiusque. Priscianus in 2°: «Penultimam
non producunt Romani nisi in 'fio' verbo et in genitivis
in 'ius' desinentibus et in disyllabis Graecis, quae apud illos
quoque penultimam longam habent, et in paucis aliis, in quibus
auctores pro 'e', penultima longa 'i' longam posuere ut
'Phthius Phthia', 'Dius Dia', et 'Chius Chia', 'Langia',
'Arius' 'Sperchius'. Virgilius in X:
Italides quas ipsa decus sibi dia Camilla.
Idem in Georgicon II:
Sperchiusque et v<irginibus> b<acchata> L<acaenis>.
Horatius in 2° Sermonum:
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Nam primitivum 'Chius' corripitur. Lucanus in VI:
Quas Asinae cautes, et quas Chios asperat undas.
'Lycius' apud Statium in X producta penultima invenitur:
Ad patrias si quando domus optataque, Paean,
templa, Lycia, dabis
».


pagina successiva »
 
p. 141