BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 142

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<488> Taygeta. Valerius Probus: «Laco-
nice, ubi venantur virgines Lacaenae. Laconice enim 'Lacae-
nas' facit, Lacedaemon 'Lacedaemonios': Laconice regio est,
Lacedaemon oppidum Spartae dicitur, unde Spartanae sunt
eaedem virgines
».
<500> Quos rami fructus quos ipsa volentia rura.
Lucretius in V:
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora domum.

<506> Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
Macrobius: Varius De morte:
Incubet ut Tyriis atque ex solido bibat auro
.
Valerius Probus: «Tyriam purpuram vult
intelligi Sarranum ostrum. Tyron enim Sarram appellatam Ho-
merus docet, quem etiam Ennius sequitur auctorem, cum dicit
Poenos barbara oriundos
».
<510> Gaudent perfusi sanguine fratrum.
Lucretius in III:
Sanguine civili rem conflant divitiasque
conduplicant avidi, caedem caede accumulantes;
crudeles gaudent in tristi funere fratris.

<515> Sustinet hinc armenta boum meritosque iuven-
cos
. Hesiodus:
θάλλουσιν δ' ἀγαθοῖσι διαμπερές· οὐδ' ἐπὶ νηῶν
νίσσονται, καρπὸν δὲ φέρει ζείδωρος ἄρουρα.

<517> Mergite. Plinius libro 18. cap. 43.
'Merges' aut a 'mergo' nomen, ut puto,


pagina successiva »
 
p. 142