BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 143

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


accepit, aut contra ei dedit. Est autem instrumentum ad mes-
sem. Columella libro 2°: «Sunt autem metendi genera com-
plura. Multi falcibus vericulatis atque his vel nostratibus vel
denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectini-
bus spicam ipsam legunt
». Idem ostendit et in vitibus et in
arboribus magnum esse tamquam palmetum ante fruticem, ut in
quinto de salice loquens sic ait: «Quarum in loco ex propin-
quo mergi propagari debent, curvata et defossa cacumina qui-
bus restituuntur quicquid intercidat. Anniculus deinde mergus
incidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis prosit
».
<519> Sycionia baca. Statius:
et oliviferam Syciona
Valerius Probus: «Olivam dicit. Trapetum
torculare olei
».
Trapetis. Cato De re rustica: «Si oletum
bonum beneque frequens cultumque erit; trapetos bonos im-
pares esse oportet
». Deinde: «Trapetibus locum dextra et
sinistra
». Idem: «Venuntur trapeti ad macerias nummis
CLXXX
».
<523> Interea pendent dulces circum oscula nati.
Hesiodus:
τίκτουσιν δὲ γυναῖκες ἐοικότα τέκνα γονεῦσι.
<526> Inter se adversis luctantur cornibus haedi.
Aratus:
ἄλλοι δ' ἐξ ἀγέλης κριοί, ἄλλοι δὲ καὶ ἀμνοὶ
εἰνόδιοι παίζωσιν ἐρειδόμενοι κεράεσσιν·

<532 sq.> Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc
Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
.
Hoc a Cicerone ductum, qui post rusticae vitae descriptio-


pagina successiva »
 
p. 143