BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 144

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


nem quam in Catone maiore eleganter prosequitur hoc addit:
«Ergo in hanc vitam M. Curius, cum de Sannitibus triumphas-
set et de Pyrrho, consumpsit extremum tempus aetatis
». Quin
et supra: «Possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos,
familiares meos
».
<536> Dictaei regis. Valerius Probus:
«Iovis a Dictaeo monte Cretae in qua educatus creditur».
<537> Impia. Aratus:
οἵην χρύσειοι πατέρες γενεὴν ἐλίποντο.
Quam caesis. Varro: «Ab hoc antiqui
manus ita abstinerunt, ut capite sanxerint, si quis occidisset
».
<538> Aureus. Hesiodus:
Χρύσεον μὲν πρώτιστα γένος μερόπων ἀνθρώπων
ἀθάνατοι ποίησαν Ὀλύμπια δώματ' ἔχοντες.
Οἳ μὲν ἐπὶ Κρόνου ἦσαν, ὅτ' οὐρανῷ ἐμβασίλευεν
.
Saturnus. Varro de villatica pastione: «Nec
sine causa terram eandem appellabant matrem et Cererem et
qui eam colerent, piam et utilem vitam agere credebant atque
eos solos reliquias esse ex stirpe Saturni regis. Cui consenta-
neum est, quod initia vocantur potissimum ea quae Cereri fiunt
sacra
».
<540> Impositos duris crepitare incudibus enses.
Aratus:
οἱ δ' ἐγένοντο
χαλκείη γενεή, προτέρων ὀλοώτεροι ἄνδρες,
οἱ πρῶτοι κακυεργόν ἐχαλκεύσαντο μάχαιραν
εἰνοδίην, πρῶτοι δὲ βοῶν ἐπάσαντ' ἀροτήρων

<542> Et iam tempus equum fumantia solvere colla.
Quintilianus libro 8, 132.


pagina successiva »
 
p. 144