BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 19

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

in qua sunt ferrifodinae: ibi autem a nudis ferrum quae-
ritur
».
Pontus. «Pontus fert et castorea, sed
non solus. Fibri testes hoc nomine appellantur. Quod animal
cum etiam in aliis regionibus, quam Ponto, nascatur, non tamen
tanta vis est testium, quanta Ponticorum fibrorum
».
<59> Epiros. Probus: «Copiosissimam etiam
palmis Epirum significat, nec tamen eas solum ferre, dicit
enim et Idymeas. Quaeri solet quam ob rem potius
equarum quam equorum dicat. Ipse rationem consilii sui
explicat, cum ait libro III:
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos,
corpora praecipue matrum legat
».
Varro De re pecuaria: «Et sermonibus
nostris collatis cum his qui pecuarias habuerunt in Epiro
magnas
».
<62> Lapides. Columella:
Nos fecunda manus viduo mortalibus orbe
progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere.

<63> Unde homines nati, durum genus.
Ovidius:
Inde genus durum sumus experiensque laborum
et documenta damus qua simus origine nati.

Durum. Ovidius:
Unde genus durum sumus experiensque laborum
et documenta damus qua sumus origine nati.


pagina successiva »
 
p. 19