BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 145

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium



Liber tertius

Varro De re rustica: «Certe, inquit Fun-
danius, aliud pastio et aliud agricultura, sed affinis et ut dextra
tibia non alia quam sinistra, ita ut tamen sit quodam modo co-
niuncta, quod est altera eiusdem carminis modorum incentiva,
altera succentiva. Et quidem licet adiicias, inquam, pastorum
vitam esse incentivam, agricolarum succentivam auctore doctis-
simo homine Dicearco, qui Graeciae vita qualis fuerit ab initio
nobis ita ostendit, ut superioribus temporibus fuisse doceat,
cum homines pastoriciam vitam agerent neque scirent etiam
arare terram aut serere arbores aut putare; ab his inferiore gradu
aetatis susceptam agriculturam. Quocirca ei succinit pastoralis,
quod est inferior, ut tibia sinistra e dextrae foraminibus
».
<1> Pales. Valerius Probus: «Pales dea
est pastorum, cui diem sacrum appellant Parilia transposita lit-
tera 'l', quae si suo loco esset, Paliria potius dicerentur. Qui
dies natalis est urbis Romae, quae a pastoribus est condita.
Huius autem, cuius deae esset, etiam ritus declarat. Nam et
ignem transiliunt accensis stramentis more agresti, ibi hunc
diem colentes lacte libant, qui fructus ex pecore tollitur
».
<2> Amphryso. «Amphrysos flumen est
Thessaliae, cuius regionem quandam Molossi incolunt, quo-
rum rex fuit Admetus, Pheritis filius, cuius pecora et armenta
pavit Apollo, iussus serviendi contumelia decem annis luere
temeritatem, qua Cyclopas perdiderat, qui fulmen fecerant, quia
indignabatur percussum ab eo Asclepium. His ergo invocat eum
pastorem
».


pagina successiva »
 
p. 145