BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 146

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Lycaei. Valerius Probus: «Montis Ar-
cadiae quae pecorum studiosa est
».
<4> Eurystea. Valerius Probus: «Cuius regis
imperio Hercules intolerabilia stipendia tulit
».
<5> Illaudati. Duplici ratione A. Gellius hoc
verbum a calumnia veterum grammaticorum tuetur, qui ut
abiecte positum reprehendunt vel quod nemo tam scelestus
est, quin aliquando gerat aliquid, quod laude sit dignum — unde
qui in nulla parte est laudandus, is merito scelestissimus possit
haberi, unde et Homerus vitiorum detractione laudat ut μάν-
τις ἀμύμων
et ipse alibi ratione ea-
dem 'inamabilem' dicit paludem Stygiam — aut quia verbum
'laudare' vetuste 'nominare' significat 'appellare' que, ut
'laudatus' dici tur in actionibus civilibus nominatus. Unde
'illaudatus' est quasi illaudabilis, qui neque mentione aut me-
moria ulla dignus neque umquam nominandus est.
Busiridis. Valerius Probus: «Busyris,
Neptumni filius, rex Aegyptiorum fuit, advenas ad aras imo-
lare solitus, quem Hercules interfecit
».
<6> Dictus. Porphyrio: 'laudatus'. Hora-
tius:
Dianam tenerae dicite virgines.
Hylas. Valerius Probus: «Hylas, Thiodamantis
filius, Dryopum regis, quorum gens subiecta Parnasso fuit,
qui patre interfecto Herculem secutus fuit, studio eius virtutis
ardens. Cum ex comitatu Argonautarum in Mysiam Hercules
recessisset ad materiam quaerendam remi, quem fractum vo-
lebat reficere, et Hylas ad hauriendam aquam Ascanii fluminis
urnam extulisset, dum accedit ad ripam, adamatus a Nymphis.
Propter hunc Hercules comites deseruit nec secutus Iasonem, ut
refert Apollonius in Argonautis: eius fluminis


pagina successiva »
 
p. 146