BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 147

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Nympha Madidae amicae partus est et Apollonius refert in
Argonautis et †alexionin onomacrito
».
Latonia. «Quia ibi peperit Apollinem et Dia-
nam in †apisa palmae et oleae arbori
».
<9> Per ora. Ex Ennii epitaphio:
Volito docta per ora virum.
<10> Supersit. Pro 'longinquius diutiusque
adsit'
, ut A. Gellius libro primo Acticarum Noctium.
<11> Aonio. Valerius Probus: «Terram,
quae nunc Boetia dicitur, habuerunt ante Hyantes, Leleges,
Bentices, Stemiati, Aones, unde adhuc Aonia dicitur. Est
autem in ea Helicon mons sacer Musis, ex cuius vertice unus
fons expressus dicitur ungula Pegasi, quem alii Aganippen,
alii Hippocrenem vocant. Inde ergo se deducturum Musas
dicit, quia primus Mantuanorum carmina scripserit
».
<12> Idymaeas. Valerius Probus: «Idymaeo-
rum gentis idest Iudaeorum, quae regio est in Syria Palaestina.
Locum autem hunc dixit, quod non ibi tantum sint palmae, sed
praecipue
».
<15> Mincius. Valerius Probus: «Mincius
fluvius, ex Benaco lacu fluens, praeterit Mantuam
».
<19> Cuncta mihi. Ἀρχίου εἰς τοὺς δ'
ἀγῶνας
:
Τέσσαρές εἰσιν ἀγῶνες ἀν' Ἑλλάδα, τέσσαρες ἱροί,
οἱ δύο μὲν θνητῶν, οἱ δύο δ' ἀθανάτων·
Ζηνὸς, Λητοῒδαο, Παλαίμονος, Ἀρχεμόροιο.
Ἁθλα δὲ τῶν, κότινος, μῆλα, σέλινα, πίτυς.

Alpheum. Valerius Probus: «Eos signi-
ficat ludos, qui in Achaia celebrantur quinto quoque anno
et Olympia appellantur, et eos, qui in Archadia, et dicuntur


pagina successiva »
 
p. 147