BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 148

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Nemea. Alpheos enim flumen est Achaiae, iuxta quem Helis
oppidum, iuxta quod Olympii Iovis templum. Ibi celebrantur
quinquennalia certamina gymnica
».
Molorchi. «Nemeam dicit. Molorchus
fuit Hercules hospes, apud quem is diversatus est, cum pro-
ficisceretur ad leonem Nemeum necandum. Qui cum imola-
turus esset unicum arietem, quem habebat, ut Herculem li-
beralius acciperet, impetravit ab eo Hercules, ut eum serva-
ret, imolaturus vel victori tamquam deo vel victo et inter-
fecto leone cum solutus esset vel odio Iunonis vel ei caelestes
honores contingerent, vel fatigatus, experrectus mira damnum
celeritate correxit, sumptaque pinea corona, qua ornantur, qui
in Nemea vincunt. Supervenit itaque et Molorcho paranti sa-
crificium Manibus, ubi et aries imolatus erat. Inde Nemea in-
stituta sunt: postea Archemori Manibus sunt renovata a septem
viris, qui Thebas petebant. Sed Molorchi mentio est apud Cal-
limachum in Aetion libris
».
<25> Britanni. «Plerumque ludis im-
peratoris, quas proxime gentes devicit, carum habitum et fi-
guras aulaeis intexunt, quo saepius redintegretur memoria
virtutis eius, quam populo ostendant. Brytannos autem pro
qualibet gente dixit
».
<27> Gangaridum. «Indorum a flumine
Gange. Cingitur enim Caucaso India et flumine et Oceano
».
Quirini. «Romulum significat. Sic enim
Proculus Iulius persuasit populo, cum Romulus non compa-
reret, eum vidisse ab eoque in mandatis accepisse, uti popu-
lus Romanus Quirinum se appellaret, quia in numerum deorum
esset receptus
».
<30> Niphatem. «Niphates est mons
Armeniae, quae cingitur Tigri Euphrateque fluminibus. Est
et pars Mesopotamiae. Haec autem flumina decurrunt in Per-
sicum sinum
».


pagina successiva »
 
p. 148