BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 149

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<32> Diverso. Valerius Probus: «Orientali et
occidentali
».
<34> Parii. «Paros insula est Cyclas in
Aegeo mari, in quo mons est Marpessos, unde marmor exci-
ditur candidum, ut ipse Virgilius in VI:
Marpessiam cautem
vocat
».
<35> Assaraci. «Assaraci autem prolem
vult intelligi Caesarem, qui deducat progeniem ab Aenea, qui
ex Anchise patre est. Capys Assaraci filius, Assaracus au-
tem Trois, Tros Erichonii filius, Erich<thonius> ex Electra et
Iove nascitur, ut Aeschylos tragicus scriptor
sentit
».
<36> Cyntius. Valerius Probus: «Cyntius est
Apollo a monte insulae Deli Cyntho dictus. Iccirco 'Troiae
auctor
' dicitur, quod eam munierit sub Laomedonte, et Nep-
tunnus
».
<38> Angues. «Potest videri haec sententia
ambigua, quia et 'angues' interpretari potest aliquis 'rotam'
».
<39> Saxum. «Sed nec per rotam et saxum
aliud esse supplicium, ipse Vergilius. Ostendit enim illum †a
Syria et Pirithoum urgueri epulis regii apparatus, quarum
prius †incendantur, et motu impendente saxi urgueri, cum ait:
Quid memorem Lapythas, Ixiona Perithoumque,
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet assimilis.

Sed significatio horum versuum fere haec est: quisquis invide-
rit huic operi, debebit timere post excessum vitae supplicia,
quae pati existimantur defuncti, et Furias. Cocytus autem palus


pagina successiva »
 
p. 149