BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 150

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

est inferorum et Styx. 'Styga' si diceret 'severam', intelli-
geremus eam ob hoc dici, quod eius relligio teneat Deos. Per
eam enim iurare creduntur. Sed 'Cocyti amnem' dicit qui a
luctuosa voce appellatur. 'Severum' autem significat tristem,
quod proprium est morti
».
<40> Interea. «Hoc est: scribamus carmen
agreste imperatum a Maecenate
».
<42 sq.> En age segnes rumpe moras.
Columella:
eia age segnes
pellite somnos
.
<43> Cythaeron. Valerius Probus: «Cythae-
ron mons est Boetiae, ubi arcana Liberi Patris sacra celebran-
tur tertio quoque anno, quae trieterica dicuntur. Existimatur
autem Liber esse cum Musis, et ideo ex hedera, fronde eius,
corona poetis datur. Cum iccirco vocari se eius sacris vult
accipi, quod et de vitibus praeceperit
».
<44> Taygetique. «Id est Laconici a Taygeto,
monte Laconiae
».
Epidaurus. «Epidaurius est Peloponnesium,
unde optimi et generosissimi equi exeunt
».
<46> Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas.
Valerius Probus: «Pollicetur autem se quoque Cae-
saris Octaviani, qui postea Augustus cognominatus est, scrip-
turum victoriam, et quidam promissis fidem destituisse, igno-
rantes non quidem proegumenos acta eius scripsisse, sed tamen
non claudicare, quantum ad fidei pertinet vinculum. In octavo
enim descripsit in clipeo eius pugnam et
Actiacum bellum, quod est gestum ab Antonio
».
<48> Titoni prima quot abest ab origine Caesar.
Valerius Probus: «Titonus autem fuit Laomedon-
tis filius, frater Priami, qui existimatur ab Aurora adamatus uxo-


pagina successiva »
 
p. 150