BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 151

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

rem eam habuisse. Priami autem filia Creusa, Aeneae uxor, mater
Ascanii, a quo secuta est gens, quae ad Caesarem pervenit
».
<50> Pascit equos. «Pecuaria», ut Varro
ait
, «est scientia pecoris parandi ac pascendi, ut fructus quam
maximi possint capiantur ex ea. Ea partis habet discretas
novem ter ternas, ut sit una de minoribus pecudibus, cuius ge-
nera tria, ovis capra sus, altera de maiori pecore, in quo sunt
item ad tres species natura discreta boves, asini, equi. Tertia
pars est in pecuario, quae non paratur, ut ex bis capiatur fructus,
sed propter eam aut ex ea sint, sicut muli, canes, pastores
».
<52> Forma. Varro: «Qui gregem armen-
torum emere vult, observare debet primum, ut sint hae pecu-
des aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam exper-
tae; ut sint bene compositae, ut integris membris pilosis, oblon-
gae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis
et nigris, auribus compressis, malis subsimi, ne gibberi, spina
leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus
crassis ac longis a collo, corpore amplo, demisso bene costato,
latis humeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad cal-
ces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subscrispis,
cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus
inter se, pedibus non latis, ncque ingredientibus qui displo-
dentur, nec cuius ungulae divaricent, et cuius ungues sint le-
ves et pares, corium attractu non asperum ac durum, colore
potissimum nigro, deinde rubeo, tertio helvo, quarto albo:
mollissimus enim hic, ut durissimus primus. De mediis duobus
prior quam posterior melior, utrique pluris quam nigri et albi
».
<54> sqq. Tum longo nullus lateri modus.
Varro: «Primum ut bonum pares pecus, unum scire
oportet, qua aetate quamque pecudem parare habereque ex-
pediat. Itaque in bubulo pecore minoris †emitis anniculam et
quae est supra X, quod a bima aut trima fructum ferre incipit
neque longius post X annum procedit. Nam prima aetas


pagina successiva »
 
p. 151