Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor altera pars est
cognitio formae uniuscuiusque pecudis, qualis sit
». Et paulo
post addit: «Tertia pars est, quo sint seminio quaerendum,
quarta
...».
<55> Camuris. Macrobius: «'Camuris' pe-
regrinum vocabulum est, idest in se redeuntibus; et forte nos
quoque hac ratione 'cameram' figuravimus
»
<60> Aetas. Idem: «Alterae partes quat-
tuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fe-
tura, de nutricatu, de sanitate
». Idem: «Non minores oportet
inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. Ple-
raque pariunt in X anno, quaedam etiam plures
».
Pati hymenaeos
. Valerius Probus: «Ex
Lucina partus, ex Hymenaeo autem concubitus accipiemus.
Itaque hoc ait, post annum quartum et intra decimum ad con-
cipiendum utiles esse boves, extra finem hunc parum
».
<66> Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
.
Seneca excerptis 78 in libro De tranquillitate ad Sere-
num.
<73> Quos in spem statues submittere gentis
.
Id est admissarios facere.
Macrobius: «Figurata locutio pro 'in
eos impende'
».
<75> Continuo pecoris generosi pullus in arvis
.
Seneca 67, libro 15. Plinius libro 8, cap. 40.
<76> Altius ingreditur et mollia crura reponit
.
Varro: «Equi boni futuri signa sunt, si cum grega-
libus in pabulo contendit in currendo aliave qua re potior
sit; si, cum flumen traiiciendum est gregi, in primis progre-
ditur nec respectat alios
».
Xenophon:
Γράψαι δὲ βούλομαι καὶ ἐξ ὧν ἂν περὶ μεγέθους ἥκιστα ἀποτυγχάνοι
τις. Ὅτου γὰρ ἂν ὦσιν αἱ κνῆμαι εὐθὺς γιγνομένου ὑψηλόταται, οὗτος
pagina successiva »
p. 152