BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 152

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor altera pars est
cognitio formae uniuscuiusque pecudis, qualis sit
». Et paulo
post addit: «Tertia pars est, quo sint seminio quaerendum,
quarta
...».
<55> Camuris. Macrobius: «'Camuris' pe-
regrinum vocabulum est, idest in se redeuntibus; et forte nos
quoque hac ratione 'cameram' figuravimus
»
<60> Aetas. Idem: «Alterae partes quat-
tuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fe-
tura, de nutricatu, de sanitate
». Idem: «Non minores oportet
inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. Ple-
raque pariunt in X anno, quaedam etiam plures
».
Pati hymenaeos. Valerius Probus: «Ex
Lucina partus, ex Hymenaeo autem concubitus accipiemus.
Itaque hoc ait, post annum quartum et intra decimum ad con-
cipiendum utiles esse boves, extra finem hunc parum
».
<66> Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi.
Seneca excerptis 78 in libro De tranquillitate ad Sere-
num
.
<73> Quos in spem statues submittere gentis.
Id est admissarios facere.
Macrobius: «Figurata locutio pro 'in
eos impende'
».
<75> Continuo pecoris generosi pullus in arvis.
Seneca 67, libro 15. Plinius libro 8, cap. 40.
<76> Altius ingreditur et mollia crura reponit.
Varro: «Equi boni futuri signa sunt, si cum grega-
libus in pabulo contendit in currendo aliave qua re potior
sit; si, cum flumen traiiciendum est gregi, in primis progre-
ditur nec respectat alios
».
Xenophon:
Γράψαι δὲ βούλομαι καὶ ἐξ ὧν ἂν περὶ μεγέθους ἥκιστα ἀποτυγχάνοι
τις. Ὅτου γὰρ ἂν ὦσιν αἱ κνῆμαι εὐθὺς γιγνομένου ὑψηλόταται, οὗτος


pagina successiva »
 
p. 152