BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 154

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis,
auribus applicatis, non angusta iuba, crebra, fusca, subcrispa
subtenuibus saetis, implicata in dexteriorem partem cervicis,
pectus latum et plenum, humeris latis, ventre modico, lumbis
deorsum versum pressis, scapulis latis, spina maxime duplici,
si minus, non extanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis
aequalibus intro versis potius figurata, genibus rotundis nec
magnis, ungulis duris: toto corpore ut habeat venas, quae ani-
madverti possint, quae huiuscemodi sint, et cum est aeger, ad
medendum appositus corpore multo
».
<81> Luxuriatque toris animosum pectus.
Seneca 67 libro 15. epistula ultima.
<82> Spadices. Valerius Probus: «Spadices
palmae, cuius iam deficit color, colorem dicit. Siculi enim pal-
mam, quam Graeci phenica, vocant spadica. Callucis color est,
quem leucopyrum vocant, albus et fuscus, glaucus autem co-
lor viridis
».
Glauci. «Sed ne viridis quidem color
pluribus a vobis vocabulis dicitur, neque non potuit Virgilius
colorem equi significare viridem volens 'caeruleum' magis di-
cere equm quam 'glaucum', sed maluit verbo uti notiore
Graeco, quam inusitato Latino. Nostris autem Latinis 'caesia'
dicta est, quae a Graecis 'glaucopis', ut Nigidius
ait, 'de colore caeli quasi caelia'
». A. Gellius.
<82> Spadices glaucique, color deterrimus albis.
Palladius: «Colores hi praecipui: badius, aureus, abi-
neus, russeus, murteus, cervinus, gilbus scutulatus, albus
guctatus, candidissimus, niger pressus; sequentis meriti varius
cum pluchritudine, nigro vel abineo vel badio mixtus, canus
cum quovis colore, spumeus, maculosus, murinus obscurior.
Sed in admissariis praecipue legamus clari et unius coloris
».


pagina successiva »
 
p. 154