BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 156

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Idem supra de ungulis loquens:
αἱ μὲν γὰρ ὑψηλαὶ πόρρω ἀπὸ τοῦ δαπέδου ἔχουσι τὴν χελιδόνα καλου-
μένην.

<89> Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis.
Valerius Probus: «Pollux et Castor Lacedaemone
nati sunt, qui existimantur equos accepisse a Iunone muneris
nomine, Xanthum et Cillarum, quos ei Neptunus donaverat
».
Amyclaei. Valerius Probus: «Amycle oppi-
dum est Laconices, ut refert Homerus in catalogo ducum, qui
Troiam accesserunt
».
<91> Martis. Valerius Probus: «Dimos et
Phobos Homero auctore
».
Martis equi biiuges et magni currus Achillis.
Valerius Probus: «Xantus et Aethon. Quidam quat-
tuor putant et eis adiiciunt Podargum et Lampum. Sed eis, qui
duos credunt, haec eorum epitheta esse persuasio est
».
<92> Talis et ipse iubam cervice effudit equina.
Valerius Probus: «Saturnus Phylluram, Oceani et
Thetidis filiam, existimatur admasse et, cum ea se mutasset in
equam, ut eum falleret, ille quoque in equm transfiguratus cum
ea concubuit: ex quibus natus est Chiron, doctissimus Cen-
taurus
».
<94> Pelion. Valerius Probus: «Thessaliae mon-
tem
».
<103>–112. Inferior Homero est hoc loco:
Ἅρματα δ' ἄλλοτε μὲν χθονὶ πίλνατο πουλυβοτείρῃ
ἄλλοτε δ' ἀίξασκε μετήορα
.
<103> Nonne. Arati figura:
Οὐκ ὁράαις ὀλίγη μὲν ὅταν κεράεσσι σελήνη.


pagina successiva »
 
p. 156