BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 157

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Eadem et Homero familiaris:
ἔνθ' οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις
καὶ
προσέφης Πατρόκλεις ἱππεῦ.
<111> Humescunt spumis flatuque sequentum.
Macrobius: «In curruli certamine Homerus alterum currum
paululum antecedentem et alterum pene coniunctum sequendo
qua luce signavit!
»:
ὦκα δ' ἔπειτα
αἱ Φηρητιάδαο ποδώκεες ἔκφερον ἵπποι.
Τὰς δὲ μετ' ἐξέφερον Διομήδεος ἄρσενες ἵπποι,
Τρώϊοι, οὐδέ τι πολλὸν ἄνευθ' ἔσαν, ἀλλὰ μάλ' ἐγγύς·
αἰεὶ γὰρ δίφρου ἐπιβησομένοισιν ἐίκτην,
πνοιῇ δ' Εὐμήλοιο μετάφρενον εὐρέε τ' ὤμω
θέρμετ'· ἐπ' αὐτῷ γὰρ κεφαλὰς καταθέντε πετέσθην·

Humescunt spumis flatuque sequentur.
<113> Erichthonius. Angelus: Higinius de
Erichthonio sic scribit: «Heniochus. Hunc nos Aurigam la-
tine dicimus, nomine Erichthonium, ut Eratosthenes monstrat.
Quem Iupiter cum vidisset primum inter homines equos et qua-
drigas iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis in-
venta accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos est usus.
Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificium
Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit
».
Haec eadem et Arati Graecus interpres ad verbum recenset,
qui et equos albos quadrigis iunxisse Erichthonium scribit.
Uterque autem quae de ortu Erichthonii ab Euripide tradun-
tur pluribus prosequitur verbis, quae inserere huic commen-
tariolo non est consilium.


pagina successiva »
 
p. 157