Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
Valerius Probus: «Erichthonius Electrae
et Iovis filius, sed huius nunc mentio non est, sed Attici, Vul-
cani filii et terrae, a terra et certamine Erichthonius dictus.
Primus autem dicitur quadrigis usus, quo decentius celaret
pedes anguineos suos
».
<115> Pelethronii. Valerius Probus: a loco
qui subiectus est Pelio monti «ab eo, quod medicamentorum
magna vis ibi nascatur, quod Graeci glossematicos 'troma' vo-
cant. 'Pelion' autem est eadem lingua lividum. Lapithae ergo
primi existimantur equitasse, et, ut Palaephatus in libro Ari-
ston ait, eius gentis utique, qui Nephele castello moventur.
Ex qua causa Centauri nebulae filii creduntur, et Ixion eis
mercedem promisit, si furentem Centaurorum gregem occidis-
sent, quorum velocitate equorum cum impetus effugerent,
ipsos telis conficerent, ἀπὸ τοῦ κεντεῖν, quod figere est, et
tauris Centauri dicti sunt. Existimati sunt biformes quia pri-
mi equitare coeperunt
».
Laphitae. Valerius Probus: «Natio Thessa-
lorum
».
<116> Equitem. Equitem pro 'equo', an-
tiquo more. Ennius:
Denique vi magna quadrupes eques atque elephanti
Unde et equitare equm ipsum dicit Lucilius:
Quis hinc currere equum nos atque equitare videmus
his equitat curritque: oculis equitare videmus
.
Haec de A. Gellio.
<117> Glomerare. Angelus: an hoc est
quod graece βάδην dicunt et quod Plautus 'tollutim
', in-
quit, 'badizas
' et quod nomen dat equo gradario?
pagina successiva »
p. 158