BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 159

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hoc ita Xenophon:
Ἢν οὖν τις ὑποτιθέντος αὐτῷ ἀνακρούῃ τῷ χαλινῷ, ὀκλάζειν μὲν
τὰ ὀπίσθια ἐν τοῖς ἀστραγάλοις, αἰρεῖν δὲ τὸ πρόσθεν σῶμα, ὥστε τοῖς
ἐξ ἐναντίας φαίνεσθαι τὴν γαστέρα καὶ τὰ αἰδοῖα.

Insultare. «Varius De morte:
Quem non ille sinit lentae moderator habenae
qua velit ire, sed angusto prius ore coercens
insultare docet campis fmgitque morando
».
Macrobius.
<123 sq.> Et omnes impendunt curas denso distendere
pingui
. Varro De re pecuaria: «Propter fe-
turam hoc servare soleo. Ante admissuram mensem unum ne
cibo et potione se impleant, quod existimatur facilius macram
concipere. Contra tauros duobus mensibus ante admissuram
herba et palea ac foeno facio pleniores et a feminis secerno
».
<126> Florentesque. Ocynum pabuli id
est genus puto intelligi. Id est herbas virides sectas ante quam
generent siliquas. Id alvum bubus citat unde et nomen habet.
hoc ex Varrone in libro primo De re rustica. Farra autem
intelligo farraginem quae, ut Varro ait, est far ferro caesum.
<127> Labori. «Supra laborem esse, neque
opprimi a labore
», ut in primo A. Gellii.
<129> Ipsa autem macie tenuant armenta volentes.
«Praeterea quod ante admissuram diebus XXX
arietibus et tauris datur plus cibi, ut vires habeant, feminis bu-
bus demitur, quod macescentes melius concipere dicuntur
».
Valerius Probus: «Significat sub tempore
concubitus maribus pabulum subministrari ociosis debere,
feminis denegando, insuperque eas etiam opere fatigandas, quia
non aliter, quod ex maribus sit natum, possit conservare cor-
poris decorem, feminae quae, nisi ieunio exaruerint et labore,


pagina successiva »
 
p. 159