BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 21

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Εὖτ' ἂν δ' Ὠρίων καὶ Σείριος ἐς μέσον ἔλθῃ
οὐρανόν, Ἀρκτοῦρον δ' ἐσίδῃ ῥοδοδάκτυλος Ἠώς,
ὦ Πέρση, τότε πάντας ἀποδρέπε οἴκαδε βότρυς
.
Hesiodus:
Εὖτ' ἂν δ' ἑξήκοντα μετὰ τροπὰς ἠελίοιο
χειμέρι' ἐκτελέσῃ Ζεὺς ἤματα, δή ῥα τότ' ἀστὴρ
Ἀρκτοῦρος προλιπὼν ἱερὸν ῥόον Ὠκεανοῖο
πρῶτον παμφαίνων ἐπιτέλλεται ἀκροκνέφαιος·
τὸν δὲ μέτ' ὀρθογόη Πανδιονὶς ὦρτο χελιδὼν
ἐς φάος ἀνθρώποις ἔαρος νέον ἱσταμένοιο.

<70> Harenam. «Aspirant harenam quia hau-
riat cui et hamon adiunctum est, quod etiam haurit, hoc
est in se receptum humorem trahit. Huius hanc esse natu-
ram Vergilius testatur dicens:
Collectum humorem bibula deducit harena.
'Bibula' enim, quia bibat, dicitur
».
<71> Alternis. Plinius 18: «Virgilius al-
ternis cessare arva suadet. Et hoc si patiantur ruris spatia, uti-
lissimum procul dubio est; quod si neget conditio, far seren-
dum unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae ter-
ram faciant laetiorem
».
Plinius libro 18 cap. 34.
Novales. Varro: «Novalis ubi satum
fuit antequam secunda aratione renovetur
».
<72> Durescere campum. Cato: «Lu-
pinum, faba, vicia et cetera stercus unde facias habent
».
<73> Farra. «Putant non minus esse utilem


pagina successiva »
 
p. 21