BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 160

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

conceptum semem continere non possent. Nam genitale ar-
vum sulcosque honeste obscaena equarum per allegoriam in-
terponens, ostendit et texit
».
Volentes. «Peroriga appellatur», ut Varro
ait
, «quisquis admittit. Eo enim adiutante, equae alligatae,
celerius admittuntur
».
<131> Sollicitat. Id equire vocatur Co-
lumella libro 7: «Equienti mulae cruda brassica datur», ut
in canibus 'catulire' dicitur.
<134> Zephyrum. Columella: «At ubi pa-
leis immixta sint frumenta, vento separentur. Ad eam rem Fa-
vonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus
perflat
».
<135> Hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus.
Quintilianus libro 8, 131.
<136> Genitali arvo. Angelus: haec transla-
tio et a Sophocle in Antigone usurpatur. Nam interrogatus
ab Icmene Crion his verbis:
ἀλλὰ κτενεῖς νυμφεῖα τοῦ σαυτοῦ τέκνου;
ita respondet:
ἀρώσιμοι γὰρ χἀτέρων εἰσὶν γύαι,
ἀντὶ παιδοποιήσιμοι. In Trachiniis quoque ita loquitur Deia-
nira:
κἀφύσαμεν δὴ παῖδας, οὓς κεῖνός ποτε,
γῄιτης ὅπως ἄρουραν ἔκτοπον λαβών,
σπείρων μόνον προσεῖδε κἀξαμῶν ἅπαξ.

Et paulo post nuntius de Iole:
ἀλλ' ἡνίκ' οὐκ ἔπειθε τὸν φυτοσπόρον
τὴν παῖδα δοῦναι
.


pagina successiva »
 
p. 160