Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
conceptum semem continere non possent. Nam genitale ar-
vum sulcosque honeste obscaena equarum per allegoriam in-
terponens, ostendit et texit
».
Volentes. «Peroriga appellatur
», ut Varro
ait, «quisquis admittit. Eo enim adiutante, equae alligatae,
celerius admittuntur
».
<131> Sollicitat. Id equire vocatur Co-
lumella libro 7: «Equienti mulae cruda brassica datur
», ut
in canibus 'catulire' dicitur.
<134> Zephyrum. Columella: «At ubi pa-
leis immixta sint frumenta, vento separentur. Ad eam rem Fa-
vonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus
perflat
».
<135> Hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus
.
Quintilianus libro 8, 131.
<136> Genitali arvo
. Angelus: haec transla-
tio et a Sophocle in Antigone usurpatur. Nam interrogatus
ab Icmene Crion his verbis:
ἀλλὰ κτενεῖς νυμφεῖα τοῦ σαυτοῦ τέκνου;
ita respondet:
ἀρώσιμοι γὰρ χἀτέρων εἰσὶν γύαι
,
ἀντὶ παιδοποιήσιμοι
. In Trachiniis quoque ita loquitur Deia-
nira:
κἀφύσαμεν δὴ παῖδας, οὓς κεῖνός ποτε,
γῄιτης ὅπως ἄρουραν ἔκτοπον λαβών,
σπείρων μόνον προσεῖδε κἀξαμῶν ἅπαξ.
Et paulo post nuntius de Iole:
ἀλλ' ἡνίκ' οὐκ ἔπειθε τὸν φυτοσπόρον
τὴν παῖδα δοῦναι
.
pagina successiva »
p. 160