BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 162

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Puto intelligi istud verbum interisse etc.».
<151> Tanagri. Valerius Probus: «Tana-
grus torrens est Lucaniae, qui cum pluviae sunt, effusior est et
saevit, cum serenum, siccum est
».
<158> Continuoque notas et nomina gentis inurunt.
Quod 'charactere signari' dicunt apud Colu-
mellam libro XII.
<160> Aris. «Epirotici tauri», ut Varro
ait in libro De re pecuaria
, «sine dubio ad res divinas propter
amplitudinis dignitatem praeponendi
».
<163> Tu quos ad studium atque usum formabis agre-
stem
. Varro De re rustica: «Novellos cum
quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas inclu-
serit et dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti et ad do-
mandum proni. Tum ita ad subigendum, ut minutatim assue-
faciant et ut tironem cum veterano adiungant, imitando enim
facilius domantur, et primum eos aequo in loco et sine aratro,
aut eo levi, simul gradi facias et principio per arenam aut
molliorem terram leniter procedant. Quos ad vecturam, simul
instituendum ut inania ducant plaustra et, si possis, per vicum
aut oppidum, ubi creber crepitus sit ac varietas rerum consuetu-
dine celeberrima ad utilitatem adducito
».
<164> Insiste. Terentius in Eunuco:
Ubi quaeram?
quem perconter quam insistam viam?

<176> Manu. Cato De re rustica, cum de
pabulo bubus agit: «Ubi ocynum tempestivum erit, dato pri-
mum: manibus carpito, id renascitur; quod falcula secueris,
non renascetur
».
<180> Aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae.
Valerius Probus: «Alpheus flumen est Achaiae. Pisae.
Oppidum, quod habuit Oenomaus
».


pagina successiva »
 
p. 162