BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 165

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Lupata autem frena sunt aspera. Porphyrio.
<215> Videndo. Priscianus in 8 notat
hoc passive positum sicut 'fando' in II Aeneidos:
Fando aliquid si forte t<uas> p<ervenit> ad a<ures>.
Solebant enim antiqui 'fatur' communiter proferre. Sic in
B<ucolicis>:
cantando rumpitur anguis
passive. Contra active:
quis talia fando
Myrmidonum D<olopumve>
.
Et:
Cantando tu illum?
<217> Illecebris. Valerius Probus: «Ille-
cebrae inductio amoris
».
<223> Reboant. «Quia etiam apud Lucretium:
Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta.
Sed hac licentia interserendi graeca verba largius sunt usi
veteres, parcius Maro; quippe illi dixerunt et 'pausam' et
'machaeram' et 'asotiam' et 'malacen' et alia similia
».
Pompeius in artem Donati: non ullum
potest verbum inveniri quod 'o' ante 'o' habet praeter 'boo'
Graecum, quod Virgilius composuit et fecit Latinum sermonem
'reboo':
reboant s<ilvaeque> et l<ongus> Olympus.

<226> Multa gemens ignominiam plagasque superbi.
Macrobius: «Nec non et indignatio demonstratur


pagina successiva »
 
p. 165