BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 167

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hunc nos locum, quod potuimus, ita latine expressimus:
Ac veluti undisono cum litore concita saevi
aequoris unda frequens Zephyro subigente cietur:
insurgit pelago primum, de hinc margine summo
fracta immane fremit, tum promontoria circum
tollit curva sinum, et spumam salis expuit albam.

<255> Sabellicus. Valerius Probus: «Sa-
belli gens est Italiae, coniuncta mari, ubi maxima copia apro-
tum est
».
Exacuit. Hesiodus in Scuto:
θήγει δέ τε λευκὸν ὀδόντα
δοχμωθείς
.
Idem paulo post de Icone sic ait:
γλαυκιόων δ' ὄσσοις δεινὸν πλευράς τε καὶ ὤμους
οὐρῇ μαστιόων ποσσὶ γλάφαι
.
<257> Durat. Priscianus in 8 'dureo'
et 'dureor' et 'duresco' inveniri ait atque hunc locum notat.
<261> Porta tonat. Seneca 69, libro 18.
epistula 2a.
<264> Lynces. Valerius Probus: «Videtur
ideo eas illi assignare, ut per earum colorem indicetur in vino
varias hominum esse mentes, vel ut per eas saevitia demonstre-
tur, quod quidam poti infinitam excedunt crudelitatem, vel
quod tale sit vinum, ut vi sua feras quoque sub suam pote-
statem redigat
».
<266> Scilicet ante omnes furor est insignis equarum.
Horatius:
Cum tibi flagrans amor et libido


pagina successiva »
 
p. 167