BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 168

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

quae solet matres furiare equorum
seviet circa iecur ulcerosum
.
Porphyrio.
<268> Pothniades. Angelus: Euripides in
Pentheo:
Βάκχας ποτνιάδας ἐσιδών etc.
Pothniades malis membra absumpsere quadrigae.
Valerius Probus: «Potnia urbs est Boetiae, ubi
Glaucus, Sisyphi filius et Meropes, ut Asclepiades in Tragodu-
menon
libro I ait, habuit equas, quas assueverat humana carne
alere, quo cupidius in hostem irruerent et perniciosius. Ipsum
autem, cum alimenta defecissent, devoraverunt in ludis fune-
bribus Peliae. Quidam autem has equas Diomedis fuisse, quas
Hercules ad Eurysthea perduxerit, et ab Eurystheo a Sisypho
distractas, easque filio suo dedisse
».
<273> Zephyrum. Columella libro 7: «Ma-
xime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam fe-
minis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas,
quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidinis exti-
mulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen ἱππο-
μανές
, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem ac-
cendat. Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ar-
dore coeundi feminae, ut etiam si marem non habeant, assidua
et nimia cupiditate figurantibus sibi ipsae venerem cohorta-
lium more avium vento concipiant. Quae enim poeta licentius
dixit:
Scilicet ante omnes furor etc. ..
.. vento gravidae, mirabile dictu
.
Cum sit notissimum etiam sacro monte Hispaniae, qui procur-
rit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu
ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est,
quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur
».


pagina successiva »
 
p. 168