BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 169

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<274 sq.> Et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae.
Varro: «In fetura res incredibilis est in Hi-
spania, sed est vera, quod in Lusitania ad Oceanum in ea re-
gione, ubi est oppidum Olisippo, monte Tagro quaedam e
vento certo concipiunt equae, ut hic gallinae quoque solent,
quarum ova hippenemia appellant. Sed ex his equis qui nati
pulli, non plus triennium vivunt
».
<280> Hinc demum hippomanes. Plinius libro
28, cap. 21.
Hippomanes. Valerius Probus: «Hippo-
manes nunc significat id, quod ex inguinibus defluit equarum,
quod datum amatorium et furorem facit, si aut intempestivum
est aut excedit modum. Theocritus herbam esse
dicit, quam equi si gustaverint, efferantur
».
<284> Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus.
Columella:
Invigilate viri; tacito nam tempora gressu
diffugiunt nulloque sono convertitur annus.

<288> Sperate. Varro de dignitate rei
pecuariae sic disputat: «De antiquis illustrissimus quisque pa-
stor erat, ut ostendit graeca et latina lingua et veteres poetae,
qui alios vocant polyarnas, alios polymelas, alio polybutas; qui
ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles prodi-
derunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyestem subduxisse quae-
ritur; et in Colchide Aeaeta, ad cuius arietis pellem profecti
regio genere dicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas,
unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem
capras et oves, quas Hercules ex Africa in Graeciam exporta-
vit. Ea enim sua voce Graeci appellaverunt μᾶλα. Nec multo
secus nostri ab eadem voce, sed alia litera <vox earum non
'me', sed 'b' sonare videtur> oves vocem efferentes, a quo


pagina successiva »
 
p. 169