BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 432

Pomponazzi, Pietro

De fato


secundum actum est primo intenta a viro probo et
sapienti, quanto minus a Deo; sed est de secundaria in-
tentione. Unde praeses in civitate simpliciter iustitiam se-
cundum actum non debet amare, quoniam ista non fit nisi
iniuria praecesserit, quae debet esse relegata a voluntate
praesidis; sed tantum ubi fiat iniuria, quam tamen praetor
nollet, amat iustitiam et punitionem; quanto magis igitur
Deo hoc convenit!
Dicimus adhuc quod cum humana natura est veluti
quoddam universum (nam et a sapientibus huius saeculi
dictus est homo minor mundus), ideo multae debent esse
diversitates in humana natura pro speciei suae perfectione.
Quare non omnes homines Deus voluit aequaliter esse per-
fectos, sed aliquos magis, aliquos minus. Unde etsi vult
omnes homines esse beatos, non tamen vult aequaliter esse
beatos; quare diversificavit eos in complexione et in regioni-
bus et in adminiculis ducentibus ad beatitudinem, quanquam
procul dubio nullum voluit esse peccatorem et miserum.
His adiungimus quod quanquam sic sit quod
Deus voluerit ab aeterno omnes homines esse beatos, in-
telligendum tamen est de beatitudine quae debetur homini
ex puris naturalibus ad quam per pura naturalia pervenire
possunt; quam beatitudinem multos ex gentilibus existimo
habuisse qui vixerunt secundum regulam naturae. Prae-
ter autem hanc beatitudinem, Deus dedit et ordinavit ali-
quibus hominibus aliam beatitudinem longe excellentiorem
ad quam homo ex puris naturalibus pervenire non potest,


pagina successiva »
 
p. 432