BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 433

Pomponazzi, Pietro

De fato


sed ad illam pervenit ex speciali gratia data a Deo quam
solus Deus conferre potest. Et talis gratia non omnibus
est concessa a Deo sed tantum aliquibus; omnibus vero
est denegata. Et quibus Deus dat talem gratiam dici possunt
electi, nam et Hebraei in Veteri Lege dicti sunt populus
electus; quibus vero non est collata talis gratia isti dici
possunt non electi. Neque aliqua potest assignari ratio
ex parte electorum vel non electorum nisi voluntas divina;
unde quod hos elegerit, illos vero non elegerit, non est ex
meritis vel demeritis praecedentibus, sed totum attri-
buitur voluntati divinae, quae plus dilexit hos quam illos.
Non tamen quod illos quos non tantum dilexerit odio
habuerit, quoniam 'factor suum factum non odit', immo
amat; quare utrosque electos et non electos Deus amavit
et amat, sed non tantum hos quantum illos. Neque eis non
electis non contulit Deus gratiam quoniam intenderet eos
peccare, neque ut peccarent; immo voluit Deus eos fieri
beatos, sed beatitudine tantum naturali, non autem super-
naturali. Quare Deus ex non electis delinquentes mitius
punit quam ex electis delinquentes, quoniam abusi sunt
gratia eis collata; veluti per oppositum, qui recte usi sunt


pagina successiva »
 
p. 433