BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 439

Pomponazzi, Pietro

De fato


universi et a natura humana; quoniam dictum est
quod si homini deesset parvus digitus in pede, iste homo
non esset perfectus quoniam non haberet omnes partes
integrantes eius corpus; quanto magis igitur, si homines non
essent misericordes et iusti, species humana non esset per-
fecta! Quod et confirmatur: Quoniam homo maxime est
perfectus secundum virtutes morales; vel si extrema per-
fectio non consistit in virtutibus moralibus, sunt tamen maxi-
me necessariae ad felicitatem humanam. Verum virtutes
morales sunt connexae; unde una non habetur sine altera,
ut communiter dicitur. Ergo homo non potest beatificari
absque misericordia et iustitia. Sed haec fieri non possunt
absque peccato actuali; ergo de necessitate sunt peccata.
Non igitur Deus vult hominem universaliter non peccare.
Quod iterum firmatur: Nihil dicitur possibile proprie et
naturaliter nisi quandoque deveniat ad actum; diffinitio
nanque possibilis, ut dicit Commentator in I Coeli est ut
aliquando deveniat ad actum. Si igitur esset possibile univer-
saliter hominem non peccare, in aliquo igitur tempore esset
quod nullus homo peccaret; oppositum autem patet de
praesenti et de praeterito per omnes historias et per
omnia annalia; et de futuris possumus iudicare per praeterita,
videlicet quod nullo tempore omnes homines qui pro tunc
reperientur universaliter erunt boni. Amplius si Deus
vult omnes homines esse bonos et studiosos et sic essent,


pagina successiva »
 
p. 439